Glose
Adjuro.Primitiva Ecclesia ad gentes conversa, et quasi in persona eorum hucusque locuta, cum ex amore interiori corporis defectum jam patiatur; monet sponsus novellam Ecclesiam, ne peccando inquietet eam. Quam amabilis sit Deo hujus Ecclesiae et cujuslibet fidelis animae pausatio, ex responsione sponsi declaratur.Per capreas.Id est, si velitis esse comparabilescapreis,velcervisin virtutum altitudine et pretiosioribus cibis, et in agnitione, quae medela sit congrua vestris vulneribus, si vulnera habetis. Capreae et cervi, munda animalia, venenorum inimica, ruminantia, opera spiritualium virtutum figurant, contra virulenti hostis insidias. Cervi tempore amoris discedentes a patria, alter clunibus alterius capite imposito se sustentant, ordinatim incedentes, primus fert, ultimus tantum fertur, primo fatigato, ultimus succedit, canibus insequentibus per dumeta cornibus dorso impositis illaesi evadunt. Caligantibus oculis serpentem comedunt, et hausto fonte visum recuperant, et deponunt superflua. Sic sancti amore Dei renuntiant terrenis: alter alterius onera supportant, minus enim onerati peccatis allevant oneratos, condonando, pro eis orando; robur datum per Spiritum sanctum menti suae supponunt, dum urgentur ab impiis, et sic transeunt illaesi; diabolum comedunt, id est, annihilant in se, et potato fonte, id est, Christo, visum interiorem recuperant, et pellem ponunt, id est, immunes fiunt a peccatis.Ne suscitetis.[GREG.]Si subditi aliquid peccant, propter quod doctores a quiete surgere cogantur, non tantum poenam illius peccati incurrunt, sed etiam puniuntur pro inquietatione doctorum, quia qui doctores coelestibus intentos inquietare praesumit, etiam virtutes quas habere se credebat, perdit. Ad juramentum sponsi, sponsa libenter suscipit, et audiens determinationem istam appositam, scilicet donec ipsa velit, animadvertit sibi latenter praecipi, ut ipsa sponte surgere velit, promittit ergo se surrecturam et proponit talem sponsum, pro quo velit, et tempus congruum. Postquam enim apostoli in primitiva Ecclesia gentium positi, in tantam perfectionem se et alios induxerant, ut jam contemplationi vacarent, iterum intelligit sibi impositam necessitatem discurrendi per totum mundum et construendi novas Ecclesias.